9. Callisto III ad Alfonso d’Aragona, Francesco Sforza, al doge di Venezia e ai fiorentini senza data

Copia. Documento allegato a Roma6 o Roma8.

Calistus etc. Carissimo in Christo filio nostro Alfonso Aragonum et utriusque Sicilie regi illustri salutem etc. Dubitamus, ex his que nobis diversis ex partibus dietim nunciantur, ne pax italica quoquomodo turbetur, de qua re cum dilecti filii cives senenses, tum alii conplures non pauca nobis prebuerunt indicia. Et novissime dilectus filius nobilis vir dux Mediolani per oratorem suum, non sine gravi et accurrata querela, nobis exponi fecit quemadmodum dilectus filius nobilis vir dux Sabaudie, quem post conclusam pacem et ligam universalem Italie omni genere obsequii ad nutriendam concordiam coluisse asserit, in presenciarum nonnullos indubitatos adherentes suos et complices partim molestiis continuis afficit, partim bello aperto prosequitur. Nam, et dilectos filios nobiles viros de Coconate contra certas eciam convenciones particulares inquietare non desivit et arcem Vernante, que Honorati ac fratrum comitum Vintimilii esse asseritur, nuperrime expugnavit, graviora adhuc illis denuncians, Ludovicumque de Bolleriis, vice comitem de Relanie, nocturno impetu raptum, cum uxore et liberis carceribus detinet, terras vero et loca nonnulla eiusdem hostiliter occupavit predatusque est, pro quibus, etsi ad illius nobilitatem sepe iam scripserit et oratores miserit, ut, memor obligaconis que sibi cum principibus de liga esset, captivos relaxare, ablata restituere et adherentes ipsos liberos quietosque vellet dimittere, tamen, in suo proposito perseverare affirmatur. Itaque, cum ex premissis non solum hii qui primos patiuntur impetus ledantur, sed timendum vehementissime sit ne ipsa tota Italia gravissimis damnis afficiatur, cuius pax, multo labore obtenta, propterea disolvi posset, et hosti christiane fidei, turcorum tiranno, maior in christianos seviendi audacia atque opportunitas pre prebebit (a), cupientes igitur, ut tenemur, comuni rei publice christiane utilitati et presertim italice quieti consulere, serenitatem tuam hortamur et enixe requirimus ut, quemadmodum ex concluse pridem apud Neapolim pacis ac confederacionis capitulis obligatus existis, de remediis opportunis ad conservaconem comunis quietis nobiscum toto animo assurgas et, nichilominus, oratores tuos ad nos quam cicius mittere non postponas, ita ut, saltem infra viginti dies, ut ipsum fedus exposit, a die recepcionis presencium computandos, coram nobis compareant de tua intencione plene instructi, ut, cum eis et aliis quos ad rem huiusmodi vocab vocamus, super ipsius italice pacis conservacione debitis et opportunis modis providere sine ulteriori more possimus. Datum etc.
Simile duci Mediolani, domino Venetorum, Florentinis […].*

(a) Nell’interlinea sopra «bit» depennato è scritto «retur», in modo da formare la parola «preberetur».

* La presenza del duca di Milano fra i destinatari non pare corretta: cfr. 2.1.5. «Alcune linee di febbrile corrispondenza», n. 25.

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...