Francesco Sforza a Giovanni Arnolfini 4 gennaio 1458

Missive, 34, 351r.*

Egregio amico nostro carissimo Iohanni de Arnolfinis.
Cum subditi mercatores nostri ob nonnullas represalias per illustrissimum dominum ducem vestrum adversus eos concessas ad instanciam requisitionemque vestram partes illas petere dubitarent, meminimus celsitudinem suam superiori tempore ad preces nostras concessisse Martino de Grassis, civi ac mercatori nostro mediolanensi, salvumconductum in ampla et efficaci forma, quo pro aliquibus negociis nostris atque suis tute ac libere hinc inde proficisci posset, sed, cum Martinus ipse negocia predicta expedire nequerit ob superventum mortis sue casum, salvumconductum ipsum reformari cupimus in personam Georgii de Grassis, olim fratris sui. Rogamus itaque vos ut nedum contentus sitis, verum etiam instare et operari velitis apud eundem illustrissimum dominum .. ducem, quod salvusconductus ipse iuxta tenorem atque effectum celsitudini sue requisitum concedere dignetur, quodquidem non mediocriter gratum habituri sumus, ad vostra queque beneplacita parati. Datum Mediolani die IIII ianuarii MCCCC°LVIII.
Irius.
Iohannes.

* Per interpretare correttamente il significato di questa missiva, cfr. 3.2.11. Un duca smemorato? (Parte prima: l’ambasciata di Andrea Maletti al duca di Milano), soprattutto la parte relativa agli «incontri fra Jean de Compey e Corradino Giorgi, che avvengono con il pretesto di una causa che oppone il primo a Giacomo Beretta».

Lascia un commento