Francesco Sforza a Ferrante d’Aragona 8 settembre 1458

Serenissimo regi Ferdinando
Obsignavit nobis strenuus Iherusalem, maiestatis vestre armorum rex, litteras vestras diei undecim proximi elapsi mensis nunctiavitque cum litteris ipsis […] adventum ad has partes iussu et hortatu serenitatis vestre magnifici viri Bonore, dicti Oliverii de Carreto, illustrissimi principis et excelsissimi domini ducis Burgondie oratoris, cum nonnullis pulcherimis iocalibus et ornamentis que nobis ostendere liberaliter obtulit, ut ex eis delectationem capere vel, si libuisset, ea emere possemus, dixitque ipsum Bonoram Florentie constitisse ibique moraturum donec proinde mentem nostram accepisset. Gratias agimus prelibate maiestati vestre quod nobiscum tam familiariter tanquam benigne egerit, quemadmodum in ceteris solet maioribus, autem, negociis impediti et nequeuntes, sicut optaremus, ea iocalia et ornamenta comode intueri, nolumus prefatum Bonoram ab itineri suo divertere, sed eundem in itineri suo quibus potuimus favoribus sumus prosecuti intuytu et reverentia maiestatis vestre, cui ex corde nos comendamus. Super hoc etiam opportune scripsimus Antonio de Trizio, cui fidem maiestas vestras prestare dignetur. Mediolani 8 septembris 1458.
Christophorus.
Cichus.

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...