Francesco Sforza a Filippo III duca di Borgogna 12 novembre 1458

Missive, 44, f. 99v.

Domino duci Burgundie
Ad excellentiam vestram mittimus dilectum familiarem nostrum Bartholomeum de Scaiosis, presentium exhibitorem, ut eidem quendam subditi nostri iniquum casum exponat in quem illis in partibus nuper incidit. Rogamus igitur vestram sublimitatem ut in hoc dicto Bartholomeo credat firmiter tamquam nobis ac subdito insuper nostro, eum ipsius iusticie gratia cum etiam nostro intuitu favere velit. Cum enim et ille peraceptissimus sit nobis et de honore quoque nostro plurimum agatur, quicquid favoris et beneficii vestre dominationis sufragio consecutus fuerit pergratum nobis erit et ad non mediocrem complacentiam ascribemus, ad queque illiuss beneplacita ex corde semper parati. Datum Medionali, die XII novembris 1458.
Zannetus.
Cichus.

Lascia un commento