16. Ottone del Carretto/Callisto III a Ludovico di Savoia senza data

Copia. Documento allegato a Roma15.

Calistus papa III.
Dilecte fili salutem etc. Nuper nostras litteras ad te dedimus quibus nobilitatem tuam requisivimus et precipiendo mandavimus quatenus, pro Dei honore et consolatione nostra ac subditorum tuorum salute, a vexationibus et molestiis quas in dilectos filios nunnullos adherentes dilecti filii nobilis viri Francisci Fortie, ducis Mediolani, inferre dicebaris omnino desisteres et alia faceres que in nostris desuper ad te directis litteris plenius continentur. Cum autem, sicut accepimus, tua nobilitas nedum a predictis desistit, sed graviora in dictos adherentes in dies accumulat urgerique propterea se dicat dux prefatus contra te subditosque tuos arma sumere et iniurias huiusmodi etiam manu militari refellere, nos, attendentes quod priores littere nostre eo tempore adhuc tibi exhibite non fuerant, per alias nostras in forma brevis dictum ducem fuimus plurimum exhortati ne arma cuiuslibet offensionis contra te assumeret vel moveret (a), donec et quousque, priores nostras suscepisses, confidentes quod tua nobilitas nostris huiusmodi debeat iustis monitis obtemperare. Quare te denuo hortamur et requirimus quatenus litteris et iustis monitis nostris huiusmodi velis intendere (b), alioquin (c) non fas esset ducem prefatum compescere quoniam illatas in se aut suos adherentes iniurias propulsaret, quinymo, ex nostri pastoralis officii debito, nec non iuxta italice pacis (d) federa, cogeremur (e) de opportunis iuris remediis providere. Datum etc.
Dilecto filio nobili viro Ludovico duci Sabaudie.

(a) Inserito nel margine sinitro con un segno di richiamo:
«cum indubie tenea
mus quod, postquam».
(b) Inserito nel margine sinistro con un segno di richiamo:
«eisque parere et
obedire».
(c) Inserito nel margine sinistro con un segno di richiamo:
«dubitandum esset
ne idem dux Mediolani».
(d) «et lige» scritto nell’interlinea sotto «ex» con un segno di richiamo che ne indica l’inserimento fra «pacis» e «federa».
(e) «super hiis» scritto nell’ultima riga con un segno di richiamo che ne indica l’inserimento fra «cogeremur» e «de opportunis».

Annunci

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...