Francesco Sforza a Carlo d’Angiò 30 ottobre 1457

Missive, 34, ff. 325v-326r.

Illustri et potenti domino consanguineo et fratri honorando domino Carolo de Andegavia comiti Cenomanie.
Intelleximus fuisse aliquis qui nonnullas sinistras contra nos suspicitiones serenissimo isti et christianissimo domino francorum regi suggere conati sunt nosque ab amore et gratia sue maiestatis divertere, qui profecto malivoli et invidi sunt dolentque quod inter prelibatam regiam maiestatem et nos ea sit vera amicicia et benivolentia que hucusque omnipotentis Dei gratia viguit, quamque serenitas sua nos semper benigno lumine respexit amoreque et gratia sua dignata est. Nobis quidem hec audivisse molesta fuerunt, sed eo equiore animo tulimus, quod simus prelibatam regiam maiestatem pro sua summa sapientia et bonitate talibus susurionibus fidem non prestare, sed menti habere et cordi suo infixam fidem et devotionem erga eam nostram, que hereditario iure nedum in nobis confirmata est, verumetiam aucta. Itaque, tametsi certo credimus apud ipsam regiam maiestatem excusatione nostra non opus esse, tamen, ut illa his obtrectatoribus sinceritatem nostram ostendere et nos facile recipere debeat, damus ad eandem litteras annexas, cuius exemplum his insertum fraternitati vestre mittimus, illam rogantes et magnopere obsecrantes ut ipsas nostras litteras prelibate regie maiestati obsignari facere velit et defensioni nostre contra hos malivolos assistere pergatque dominatio vestra nos in amore et gratia regia conservare, quemadmodum eam facturam speramus. Quidquid enim de nobis dixerit ipsi serenissino regi de amore, fide, devotione et observantia nostra in ipsam maiestatem et christianissimam domum suam recte locutum erit et veri effectus, ex latere nostro, testimonium vestrum confermabunt, cui regie maiestati nos commendare velit fraternitas vestra, in cuius honorem, decus et amplitudinem sumus semper optimo corde paratissimi. Datum Cremone XXX octobris 1457.

Annunci

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...