12. Callisto III a Francesco Sforza 1 maggio 1458

Documento allegato a Roma8.

Calistus episcopus servus servorum Dei dilecto filio nobili viro Francisco Sfortia duci Mediolanensi salutem et apostolicam benedictionem. Cum nichil altius cordi nostro insideat quam ut pax in Italia et maxime inter colligatos conservetur et corroboretur (pendet enim ex ea maiori ex parte voti nostri contra perfidum turchum persecutio), nichil est quod nos maiore dolore conficiat quam illa audire que huic nostro desiderio quicquam adversari possunt. Itaque, intellectis hiis que dilectus filius orator tuus nobis exposuit de hiis que dux Sabaudie contra te et colligatos agere dicitur ac etiam nonnullis querelis dilectorum filiorum senensium, illico ad omnes illos de liga scripsimus ut suos ad nos infra viginti dies post notificationem mittant oratores, tractaturi de conservatione pacis eiusdem et aliis oportunis, quemadmodum tua nobilitas plenius videbit in copia introclusa. Quare, cum huiusmodi res impresentiarum te potissimum attineat, nobilitatem tuam hortamur et enixe requirimus ut tu etiam super premissis tuos ad nos mittas oratores, ut simul cum aliis in cunctis providere valeamus. Datum Rome apud Sanctum Petrum anno incarnationis dominice millesimo quadringentesimo quinquagesimo octavo kalendiis maii pontificatus nostri anno quarto.
G. de Norris.

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...