10. Callisto III a Ludovico di Savoia senza data

Copia. Documento allegato a Roma6 o Roma8.
Per l’edizione del documento originale, che reca la data: «anno incarnationis dominice millesimo quadringentesimo quinquagesimo octavo kalendis maii», vd. Ferdinando Gabotto: Papa Callisto III per la liberazione di Ludovico Bolleri, «Bollettino storico-bibliografico subalpino», XVII, n. V-VI, 1913, pp. 360-362. Nel 1913, Gabotto segnalava che l’originale si trovava presso «l’Archivio di Stato di Torino, Materie ecclesiastiche, Negoziazioni con Roma, mazzo I da ordinare».

Calistus etc. Dilecto filio nobili viro Ludovico duci Sabaudie salutem etc. Dolemus non mediocriter inter te et dilectum filium nobilem Franciscum Sfortiam vicecomitem, ducem Mediolani, quos paterno affectu prosequimur, eas discordiarum causas oriri quas ex gravi querela per oratorem suum nobis exponitas accepimus. Asseruit enim nobilitatem tuam contra capitula universalis pacis et lige Italie, quibus es obligatus, adherentes nonnullos suos et complices, de quibus quod sui sint nullam esse dubitationem affirmat, partim molestiis continuis afficere, partim bello aperto insectari. Nam et dilectos filios nobiles de Coconate contra privatas etiam vestras conventiones per te sedulo inquietari et Arcem Vernantis, que Honorati ac fratrum comitum Vintimilii esse asseritur, nuperrime expugnatam esse et Ludovicum de Bolleris, comitem Relaine, nocturno impetu captum, cum uxore et liberis carceribus detineri, terras autem et loca sua nonnulla hostili more occupata et direpta esse conqueritur. Pro quibus, etsi per litteras et oratores suos sepe fueris requisitus, nobilitatem tamen tuam in suo preposito perseverare testatur in precipuam animi sui offessionem et eorumdem adherentium gravem iacturam. Quocirca, cum a nobis instanter petierit ut, quando eiusdem pacis et lige protectio ad nos spectat, vellemus huiusmodi adherentium indemnitati oportune consulere, asserens necessariam tandem sibi futuram apertam illorum deffensionem, nos, qui et ex officio nostro pastorali et in vim eorumdem capitulorum petitiones suas adimplere compellimur, cupientes ut hoc tempore necessario in quo Cristi causa agitur omnis principum christianorum contentio cesset et neque maioris alicuius scandeli detur occasio, hortamur nobilitatem tuam in domino et requirimus ac nichilominus tibi, in virtute sancte obedientie qua nobis astringeris, precipiendo mandamus ut pro honore Dei et tuo, pro consolatione etiam nostra precipua, necnon pro salute subditorum partis utriusque, in quos semper omnis belli calamitas vertitur, velis, a vexationibus huiusmodi desistens, arma deponere, spolia restituere, captivos relaxare subsecutasque novitates revocare, denique adherentes ducis predicti quietos liberosque dimittere, ut bonam intentionem suam, qua te colere et tecum fraterne vivere exoptat, augere in dies tuo merito valeat, non dubitantes hanc promptam voluntatem tuam ceteris quoque de liga principalibus, quos etiam novitates huiusmodi non dubie offendunt, gratam et aceptam futuram. Alioquin necessarium erit pro bono pacis et concordie, iustitia suadente, durius providere. Et quoniam ob hoc ipsum oratores principalium de liga predictorum ad nos evocavimus, causam dissensionum vestrarum ex forma capitulorum insimul cognituros, ideo nobilitatem quoque tuam monemus ut infra XXti dies postquam presentes littere ad notitiam tuam pervenerint oratores quoque unum seu plures ad Curiam nostram, cum mandato oportuno circa huiusmodi rem, mittere festines, conaturi, quantum cum Deo poterimus, ut nulli partium iuste querele locus relinquatur. Datum etc.

Annunci

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...