Francesco Sforza a Jean de Seyssel [sine data]

Missive, 44, 244r. Per l’assenza della data cfr. Francesco Sforza a Carlo VII 28 [aprile] 1457 e Francesco Sforza al podestà, al comune e alla comunità di Sezzadio 5 luglio 1457.

Domino Iohanni de Seiselo, marescallo Sabaudie.*
Gratum admodum nobis fuit intelligere per relationem nobilis familiaris nostri Gullielmini Lanzavechie de Alexandria quam prompto animo se exhibuerit vestra magnificentia, quantamm operam dederit pro remissionibus malefactorum fiendis etc., res quidem exequutionis dignissima. Retulit quoque nobis idem Gullielminus vestram magnificentiam nobis sincere affici et erga nos bene dispositam. Quare, vobis non vulgariter regratiamur offerimusque pariformiter nos ad queque vobis et vestris grata paratos. Verum, etsy forma illa litterarum reciproce fiendarum utrinque nobis missa grata nobis fuerit, attamen, quod malitia hominum atque perversitas in dies magis excrescere videtur notari, et in publicam et autenticham formam redigi fecimus alias litteras magis urgentes ad terrorem malorum hominum et bonorum solamen, quas mittimus illustri et excelso domino consanguineo nostro honorando ad hoc: ut sua excellentia ad nos reciprocas promissionis licteras mittere dignetur. Ex quo eandem vestram magnificentiam quantum possimus hortamur et rogamus ut huic rei sancte et honeste adiutrix esse velit, in quo nobis summopere complacebit.
Cichus.

* A proposito di Jean de Seyssel può essere utile leggere «7. Jean de Compey e un maresciallo da identificare», «7.1. “Iohannes de Seiselo, marescallus Sabaudie”» e «8.6. Il batiscafo fluviale borgognone (in legno)».

Annunci

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...