Francesco Sforza a Ludovico di Savoia 16 gennaio 1458

Missive, 34, ff. 354r-v.

Domino duci Sabaudie.
Intelleximus latam esse sententiam contra Iacobum Beretam, incolam civitatis Gebennarum, in favorem spectabilis militis domini Iohannis de Campesio in causa quadam inter eos tunc vertente, cum idem Iacobus querelam exposuerit eam fuisse inique latam requiratque nedum ad dictam nullitatem, verum etiam in eius defectu de iniquitate ipsa cognosci et terminari cum quo minori fieri possit partium dispendio et celeritate possibili per cognitorem seu cognitores partibus ipsis fidos recte consientie et clare prudentie, et nos animadvertamus id equitati et iustitie convenire. Celsitudinem vestram per presentes rogandam duximus et eo animo rogamus ut causam ipsam committere velit viris bene consientie et sientie ipsis partibus fidis qui eam cognoscant et decidant in quam breviori termino et cum qua minori fieri poterit partium predictarum incommoditate. Eaque cognitione pendente, nullam patiatur, verum inhibeat contra eum Iacobum fieri molestiam et executionem, occasione contentorum in dicta sententia, quemadmodum iuri et honestati convenire quisque plane intelliget. Nam id quidem ab excellentia vestra gratissimum habituri sumus, qui pro quibuscumque subditis eius illud idem faceremus et ad beneplacita queque sua paratos nos offerimus et pollicemur. Mediolani die XVI ianuarii 1458.
Iris.
Iohannes.

Cfr. 3.2.11. Un duca smemorato?
(Parte prima: l’ambasciata di Andrea Maletti al duca di Milano)

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...