Francesco Sforza a Filippo III duca di Borgogna 4 gennaio 1458

Missive, 34, f. 351r-v. Cfr. Francesco Sforza a Giovanni Arnolfini 4 gennaio 1458.

Illustrissimo principi et excellentissimo ddivino patre et consanguineo nostro honorandissimo domino Filippo duci Burgundie etc.
Cum subditi mercatores nostri ob nonnullas represalias adversus eos per celsitudinem vestram concessas ad instanciam nobilis viri Iohannis de Arnolfinis de Luca, subditi et servitoris vestri, partes illas petere dubitarent, meminimus* eandem celsitudinem vestram superiori tempore ad preces nostras concesisse Martino de Grassis, civi et mercatori nostro mediolanensi, salvumconductum in ampla et efficaci forma, quo pro aliquibus peragendis negociis nostriis ad suis tute ac libere hinc inde proficisci posset, sed, cum Martinus ipse negocia predicta expedire nequiverit ob superventum mortis sue casum, ipsum salvumconductum reformari cupimus in personam Georgii de Grassis, olim fratris sui. Quapropter illustrissimam celsitudinem vestram hortamur et ex corde rogamus, quatenus memoratum salvum conductum in eundem Georgium et quemcunque eius nuncium, cum sociis duobus vel tribus annis duobus valiturum, ita liberum et amplum confici facere dignetur, quod Georgius ipse nec predicti sui occasione represaliarum vel aliorum quorumcunque, preter quam pro debitis privatis, tam eundo quam stando et redeundo turbari, gravari aut molestari quovis modo nequeant. Faciet siquidem exinde nobis excellentia vestra non tenuem complacentiam, qui ad similia et longe maiora pro suis et ad beneplacita queque eiusdem parati sumus. Mediolani, IIII ianuarii 1458.

* Per «mus» di «meminimus» mandato a capo e che si trova sopra «preces» potrebbe essere utile un confronto con «evocavimus» di Callisto III a Ludovico di Savoia.

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...